Surprise Me!

Tycho Brahe - Gravskrift Over Hans Frandsen

2014-11-10 9 Dailymotion

Si mortale nihil deceat perferre Camoenas,
Sique Poetarum fama perennis erit,
Arte Machaonia, docuit qui primus Apollo,
Si Libitina tuum jus inhibere licet,
Musica, lætitiæ, genitus, convictus amicus,
Si cita Parcarum sistere fila queant:
Quæris, in hoc tumolo cur condidit ante diem?
Franciscus? curque is concidit ante diem?
Quem Musæ et Charites adeo coluere, quod inter
Præcipuos vates nomen habere darent,
Et cui contribuit facundi cura Galeni,
Conspicuus Medica Doctor ut arte foret,
Musica mentem hilarem, facilis convictus amicos,
Egregium mores attribuere decus.
Ille severa tamen poterat nec flectere fata
Et multo lustris plus supereße decem.
Scilicet est certi præfixus terminus ævi,
Quem superare nequit; stat sua cuique dies.
Nec mors sæva ulli parcet, licet ipse Machaon
Arte siet Medica, carminibusque Maro,
Orphea seu cantu superet, seu Thesea amore;
Est adeo claris mors inimica viris.
Ergo nihil mirum est, quod fatis ceßit iniquis
Vir, qui perpetuo vivere dignus erat.
Forsitan et mores hominum terrasque perosus
Optabat superis civis adeße Diis.
Nec frustratus in hoc, Christo duce, gaudet Olympo:
Heic sine fine quies, vita salusque datur.

Obiit Anno 1584. Ætatis suæ 52.

Amico post fata, quod vivo. adixit.

Tycho Brahe

http://www.poemhunter.com/poem/gravskrift-over-hans-frandsen-2/

Buy Now on CodeCanyon